- ENCHIRIDION
- ENCHIRIDIONGraeca vox, quâ unum ex opusculis suis Augustinus insignivit; Manuale vulgo. Apud Graecos olim inter tralatitios librorum titulos. Plin. Prologo op. Inscriptionis apud Graecos mira felicitas. κηρίον inscripsêre ---- alii κέρας ἀμαλθείας ---- Iam Musae, πανδέκται, ἐγχειρίδιον, λειμὼν, πινακίδιον, inscriptiones, propter quas vadimonium deseri posset. Vide quoque A. Gell. Praefat. Sic norum Epicteti Ε᾿γχειρίδιον, notum Erasmi Enchiridium mititis Christiani. Nempe ἐγχειρίδιον, proprie pugio est, quod ob brevitatem aptius manu gestetur, quam gladius. Istiusmodi autem libelli, iis qui recte student vivere et credere, non mintis in promptu semper pararique, quam pugio militibus, esse debent. Gerh. Ioh. Voss. ad Gell. d. l. At Enchirium, Graece Ε᾿γχείριον, Hicronymo linteum est, quo Pilatus, post manuum lotionem, manus abstersit: apud Dominic. Macrum in Hierolexico. Vide infra quoque Epigonation.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.